monumenta.ch > Defensor Locociagensis > sectio 26 > 2 > sectio 18 > 17 > sectio 63 > sectio 113 > sectio 32 > sectio 105 > sectio 87 > sectio 75 > bsbClm6224.17 > sectio 137 > sectio 331 > sectio 38 > sectio 152 > sectio 74 > sectio 482

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistularum selectio, 22, 482
Quotienscumque te vana saeculi delectarit ambitio, quo tiens in mundo aliquid videris gloriosum, ad paradisum mente transgredere; esse incipe, quod futura es, et audies ab sponso tuo: Pone me sicut signaculum in corde tuo, sicut signaculum in brachio tuo, et opere pariter ac mente munita clamabis: Aqua multa non poterit extinguere caritatem et flumina non cooperient eam.